Psalms Chapter 115
Reading tools
Contents
Search
Display
Soundscape
Focus mode
Listen
Offline
Save
Collection
Vulgate (Latin): Psalms Chapter 115
1 Alleluja. [Credidi, propter quod locutus sum;
ego autem humiliatus sum nimis.
2 Ego dixi in excessu meo:
Omnis homo mendax.
3 Quid retribuam Domino
pro omnibus quæ retribuit mihi?
4 Calicem salutaris accipiam,
et nomen Domini invocabo.
5 Vota mea Domino reddam
coram omni populo ejus.
6 Pretiosa in conspectu Domini
mors sanctorum ejus.
7 O Domine, quia ego servus tuus;
ego servus tuus, et filius ancillæ tuæ.
Dirupisti vincula mea:
8 tibi sacrificabo hostiam laudis,
et nomen Domini invocabo.
9 Vota mea Domino reddam
in conspectu omnis populi ejus;
10 in atriis domus Domini,
in medio tui, Jerusalem.]
Ask PRATIBHA about this text
Answers quote this scripture directly and show their sources.
Reflect on this passage
Only you can see these notes. They stay on this device.